21:47 

Requiem

Зачем-то живой.
Requiem

Introitus
Requiem aeternam dona eis, Domine,
et lux perpetua luceat eis.
Te decet hymnus, Deus, in Sion,
et tibi reddetur votum in Jerusalem.
Exaudi orationem meam:
ad te omnis caro veniet.

Requiem aeternam dona eis, Domine,
et lux perpetua luceat eis.

Kyrie eleison.
Christe eleison.
Kyrie eleison.

Dies irae
Dies irae, dies illa,
solvet saeclum in favilla,
teste David cum Sibylla.

Quantus tremor est futurus,
quando judex est venturus,
cuncta stricte discussurus.

Tuba mirum spargens sonum,
per sepulcra regionum,
coget omnes ante thronum.

Mors stupebit et natura,
Cum resurget creatura,
judicanti responsura.

Liber sсriрtus proferetur
in quo totum continetur,
unde mundus judicetur.

Judex ergo cum sedebit
quidquid latet apparebit:
nil inultum remanebit.

Quid sum miser tunc dicturus,
quem patronum rogaturus,
cum vix justus sit securus?

Rex tremendae majestatis,
qui salvandos salvas gratis,
salva me, fons pietatis.

Recordare, Jesu pie,
quod sum causa tuae viae:
ne me perdas illa die.

Quaerens me sedisti lassus;
redemisti crucem passus.
Tantus labor non sit cassus.

Juste Judex ultionis
donum fac remissionis
ante diem rationis.

Ingemisco tanquam reus:
culpa rubet vultus meus.
supplicanti parce, Deus.

Qui Mariam absolvisti
et latronem exaudisti,
mihi qouque spem dedisti.

Preces meae non sunt dignae,
sed tu bonus fac benigne,
ne perenni cremer igne.

Inter oves locum praesta
et ab haedis me sequestra,
statuens in parte dextra.

Confutatis maledictis
flammis acribus addictis,
voca me cum benedictis.

Oro supplex el acclinis
cor contritum quasi cinis,
gere curam mei finis.

Lacrimosa dies illa
qua resurget ex favilla
judicandus homo reus.
Huic ergo parce, Deus,
pie Jesu Domine,
dona eis requiem. Amen.

Offertorium
Domine Jesu Christe, Rex gloriae,
libera animas omnium fidelium
defunctorum de poenis inferni et de profundo lacu.
Libera eas de ore leonis,
ne absorbeat eas Tartarus,
ne cadant in obscurum.
Sed signifer sanctus Michael
repraesentet eas in lucem sanctam:
quam olim Abrahae promisisti
et semini eius.

Hostias et preces tibi, Domine,
laudis offerimus:
Tu suscipe pro animabus illis
quarum hodie memoriam facimus:
fac eas, Domine,
de morte transire ad vitam.

Sanctus
Sanctus, sanctus, sanctus,
Domine Deus Sabaoth!
Pleni sunt coeli et terra gloria tua.
Hosanna in excelsis.

Benedictus qui venit in nomine Domini.
Hosanna in excelsis!

Agnus Dei
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
dona eis requiem.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
dona eis requiem sempiternam.

Lux aeterna
Lux aeterna luceat eis, Domine,
cum sanctis tuis in aeternam,
quia pius est.

Requiem aeternam dona eis, Domine,
et lux perpetua luceat eis.

Libera me
Libera me, Domine, de morte aeterna in die
illa tremenda, quando caeli movendi sunt et terra;
dum veneris iudicare saeclum per ignem.

Tremens factus sum ego, et timeo, dum discussio
venerit atque ventura ira.

Dies irae, dies illa, calamitatis et miseriae,
dies magna et amara valde.

Requiem aeternam dona eis, Domine;
et lux perpetua luceat eis.

@музыка: Он и играет

@настроение: Tremens factus sum ego.

URL
   

Дневник Solitude aeternum

главная